Job - Chapter 18 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens autem Baldad Suites dixit
  • 2. usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et sic loquamur
  • 3. quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis
  • 4. qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo
  • 5. nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis eius
  • 6. lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae super eum est extinguetur
  • 7. artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum
  • 8. inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat
  • 9. tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum sitis
  • 10. abscondita est in terra pedica eius et decipula illius super semitam
  • 11. undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius
  • 12. adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius
  • 13. devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius primogenita mors
  • 14. avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super eum quasi rex interitus
  • 15. habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est aspergatur in tabernaculo eius sulphur
  • 16. deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur messis eius
  • 17. memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen eius in plateis
  • 18. expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum
  • 19. non erit semen eius neque progenies in populo suo nec ullae reliquiae in regionibus eius
  • 20. in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror
  • 21. haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui ignorat Deum
أعلى