Job - Chapter 15 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens autem Eliphaz Themanites dixit
  • 2. numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum
  • 3. arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit
  • 4. quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo
  • 5. docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium
  • 6. condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi
  • 7. numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
  • 8. numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia
  • 9. quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
  • 10. et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui
  • 11. numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent
  • 12. quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos
  • 13. quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones
  • 14. quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere
  • 15. ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius
  • 16. quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem
  • 17. ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
  • 18. sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
  • 19. quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos
  • 20. cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius
  • 21. sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur
  • 22. non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium
  • 23. cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies
  • 24. terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium
  • 25. tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est
  • 26. cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est
  • 27. operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet
  • 28. habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae
  • 29. non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam
  • 30. non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui
  • 31. non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit
  • 32. antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet
  • 33. laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum
  • 34. congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
  • 35. concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos
أعلى