Job - Chapter 29 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
  • 2. quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me
  • 3. quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris
  • 4. sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo
  • 5. quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
  • 6. quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei
  • 7. quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi
  • 8. videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant
  • 9. principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
  • 10. vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat
  • 11. auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi
  • 12. quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor
  • 13. benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum
  • 14. iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo
  • 15. oculus fui caeco et pes claudo
  • 16. pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam
  • 17. conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam
  • 18. dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies
  • 19. radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea
  • 20. gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur
  • 21. qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum
  • 22. verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum
  • 23. expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum
  • 24. si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram
  • 25. si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator
أعلى