Job - Chapter 8 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens autem Baldad Suites dixit
  • 2. usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
  • 3. numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
  • 4. etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
  • 5. tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
  • 6. si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
  • 7. in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
  • 8. interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
  • 9. hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
  • 10. et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
  • 11. numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
  • 12. cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
  • 13. sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
  • 14. non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
  • 15. innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
  • 16. humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
  • 17. super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
  • 18. si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
  • 19. haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
  • 20. Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
  • 21. donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
  • 22. qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet
أعلى