Job - Chapter 13 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula
  • 2. secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum
  • 3. sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
  • 4. prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum
  • 5. atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
  • 6. audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite
  • 7. numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos
  • 8. numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
  • 9. aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis
  • 10. ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis
  • 11. statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos
  • 12. memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae
  • 13. tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit
  • 14. quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis
  • 15. etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam
  • 16. et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita
  • 17. audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
  • 18. si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
  • 19. quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
  • 20. duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
  • 21. manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
  • 22. et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
  • 23. quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi
  • 24. cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
  • 25. contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris
  • 26. scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae
  • 27. posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti
  • 28. qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea
أعلى