Job - Chapter 32 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur
  • 2. et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo
  • 3. porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
  • 4. igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur
  • 5. cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
  • 6. respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
  • 7. sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
  • 8. sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
  • 9. non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
  • 10. ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
  • 11. expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
  • 12. et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
  • 13. ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
  • 14. nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
  • 15. extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
  • 16. quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
  • 17. respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
  • 18. plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
  • 19. en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
  • 20. loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
  • 21. non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
  • 22. nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus
أعلى