Job - Chapter 28 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur
  • 2. ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur
  • 3. tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis
  • 4. dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios
  • 5. terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
  • 6. locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
  • 7. semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
  • 8. non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena
  • 9. ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
  • 10. in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius
  • 11. profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem
  • 12. sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae
  • 13. nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium
  • 14. abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
  • 15. non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius
  • 16. non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro
  • 17. non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri
  • 18. excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis
  • 19. non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur
  • 20. unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae
  • 21. abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet
  • 22. perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius
  • 23. Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
  • 24. ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit
  • 25. qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
  • 26. quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
  • 27. tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit
  • 28. et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia
أعلى