Job - Chapter 22 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens autem Eliphaz Themanites dixit
  • 2. numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae
  • 3. quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua
  • 4. numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
  • 5. et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas
  • 6. abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus
  • 7. aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
  • 8. in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam
  • 9. viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
  • 10. propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita
  • 11. et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum
  • 12. an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur
  • 13. et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat
  • 14. nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat
  • 15. numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui
  • 16. qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum
  • 17. qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum
  • 18. cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me
  • 19. videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
  • 20. nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis
  • 21. adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos
  • 22. suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo
  • 23. si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo
  • 24. dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
  • 25. eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi
  • 26. tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam
  • 27. rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes
  • 28. decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen
  • 29. qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
  • 30. salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum
أعلى