Job - Chapter 7 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius
  • 2. sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius praestolatur finem operis sui
  • 3. sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi
  • 4. si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras
  • 5. induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est
  • 6. dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe
  • 7. memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona
  • 8. nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam
  • 9. sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad inferos non ascendet
  • 10. nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum amplius locus eius
  • 11. quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae
  • 12. numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me carcere
  • 13. si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in strato meo
  • 14. terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
  • 15. quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
  • 16. desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei
  • 17. quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum cor tuum
  • 18. visitas eum diluculo et subito probas illum
  • 19. usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam salivam meam
  • 20. peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
  • 21. cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam
أعلى