Job - Chapter 40 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (39:31)} et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
  • 2. {cf2 (39:32)} numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei
  • 3. {cf2 (39:33)} respondens autem Iob Domino dixit
  • 4. {cf2 (39:34)} qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum
  • 5. {cf2 (39:35)} unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
  • 6. {cf2 (40:1)} respondens autem Dominus Iob de turbine ait
  • 7. {cf2 (40:2)} accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
  • 8. {cf2 (40:3)} numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
  • 9. {cf2 (40:4)} et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
  • 10. {cf2 (40:5)} circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
  • 11. {cf2 (40:6)} disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
  • 12. {cf2 (40:7)} respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
  • 13. {cf2 (40:8)} absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
  • 14. {cf2 (40:9)} et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
  • 15. {cf2 (40:10)} ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
  • 16. {cf2 (40:11)} fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
  • 17. {cf2 (40:12)} constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
  • 18. {cf2 (40:13)} ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
  • 19. {cf2 (40:14)} ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
  • 20. {cf2 (40:15)} huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
  • 21. {cf2 (40:16)} sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
  • 22. {cf2 (40:17)} protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
  • 23. {cf2 (40:18)} ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
  • 24. {cf2 (40:19)} in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
أعلى