Job - Chapter 6 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens autem Iob dixit
  • 2. utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
  • 3. quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena
  • 4. quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me
  • 5. numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit
  • 6. aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
  • 7. quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt
  • 8. quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus
  • 9. et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me
  • 10. et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti
  • 11. quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
  • 12. nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
  • 13. ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me
  • 14. qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit
  • 15. fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus
  • 16. qui timent pruinam inruet super eos nix
  • 17. tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo
  • 18. involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt
  • 19. considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper
  • 20. confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt
  • 21. nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
  • 22. numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi
  • 23. vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me
  • 24. docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me
  • 25. quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere
  • 26. ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis
  • 27. super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum
  • 28. verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar
  • 29. respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate
  • 30. et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit
أعلى