Job - Chapter 37 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
  • 2. audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem
  • 3. subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae
  • 4. post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius
  • 5. tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
  • 6. qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae
  • 7. qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua
  • 8. ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
  • 9. ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
  • 10. flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae
  • 11. frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
  • 12. quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum
  • 13. sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
  • 14. ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
  • 15. numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius
  • 16. numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
  • 17. nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro
  • 18. tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
  • 19. ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris
  • 20. quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
  • 21. at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas
  • 22. ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
  • 23. digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest
  • 24. ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes
أعلى