Job - Chapter 11 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens autem Sophar Naamathites dixit
  • 2. numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
  • 3. tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
  • 4. dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
  • 5. atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
  • 6. ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
  • 7. forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
  • 8. excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
  • 9. longior terrae mensura eius et latior mari
  • 10. si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
  • 11. ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
  • 12. vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
  • 13. tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
  • 14. si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
  • 15. tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
  • 16. miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
  • 17. et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
  • 18. et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
  • 19. requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
  • 20. oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae
أعلى