Job - Chapter 41 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. {cf2 (40:20)} an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
  • 2. {cf2 (40:21)} numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
  • 3. {cf2 (40:22)} numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
  • 4. {cf2 (40:23)} numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
  • 5. {cf2 (40:24)} numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
  • 6. {cf2 (40:25)} concident eum amici divident illum negotiatores
  • 7. {cf2 (40:26)} numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
  • 8. {cf2 (40:27)} pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
  • 9. {cf2 (40:28)} ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur
  • 10. {cf2 (40:1)} non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
  • 11. {cf2 (41:2)} quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt
  • 12. {cf2 (41:3)} non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
  • 13. {cf2 (41:4)} quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit
  • 14. {cf2 (41:5)} portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido
  • 15. {cf2 (41:6)} corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
  • 16. {cf2 (41:7)} una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
  • 17. {cf2 (41:8)} una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
  • 18. {cf2 (41:9)} sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi
  • 19. {cf2 (41:10)} de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
  • 20. {cf2 (41:11)} de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis
  • 21. {cf2 (41:12)} halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur
  • 22. {cf2 (41:13)} in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas
  • 23. {cf2 (41:14)} membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
  • 24. {cf2 (41:15)} cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
  • 25. {cf2 (41:16)} cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
  • 26. {cf2 (41:17)} cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
  • 27. {cf2 (41:18)} reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes
  • 28. {cf2 (41:19)} non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae
  • 29. {cf2 (41:20)} quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
  • 30. {cf2 (41:21)} sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
  • 31. {cf2 (41:22)} fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
  • 32. {cf2 (41:23)} post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem
  • 33. {cf2 (41:24)} non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
  • 34. {cf2 (41:25)} omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae
أعلى