Job - Chapter 20 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens autem Sophar Naamathites dixit
  • 2. idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur
  • 3. doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi
  • 4. hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
  • 5. quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti
  • 6. si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit
  • 7. quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est
  • 8. velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna
  • 9. oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus
  • 10. filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum
  • 11. ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient
  • 12. cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua
  • 13. parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo
  • 14. panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus
  • 15. divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus
  • 16. caput aspidum suget occidet eum lingua viperae
  • 17. non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
  • 18. luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
  • 19. quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam
  • 20. nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit
  • 21. non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius
  • 22. cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum
  • 23. utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum
  • 24. fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum
  • 25. eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
  • 26. omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo
  • 27. revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum
  • 28. apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei
  • 29. haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino
أعلى