Job - Chapter 35 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. igitur Heliu haec rursum locutus est
  • 2. numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum
  • 3. dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero
  • 4. itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
  • 5. suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit
  • 6. si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum
  • 7. porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet
  • 8. homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua
  • 9. propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum
  • 10. et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte
  • 11. qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos
  • 12. ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
  • 13. non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur
  • 14. etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum
  • 15. nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde
  • 16. ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat
أعلى