Job - Chapter 17 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum
  • 2. non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
  • 3. libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me
  • 4. cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur
  • 5. praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
  • 6. posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis
  • 7. caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt
  • 8. stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur
  • 9. et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem
  • 10. igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem
  • 11. dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum
  • 12. noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem
  • 13. si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum
  • 14. putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus
  • 15. ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat
  • 16. in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi
أعلى