Job - Chapter 12 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens autem Iob dixit
  • 2. ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
  • 3. et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat
  • 4. qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
  • 5. lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum
  • 6. abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum
  • 7. nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi
  • 8. loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris
  • 9. quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
  • 10. in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis
  • 11. nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
  • 12. in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
  • 13. apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam
  • 14. si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat
  • 15. si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram
  • 16. apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur
  • 17. adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem
  • 18. balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
  • 19. ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
  • 20. commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
  • 21. effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans
  • 22. qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis
  • 23. qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet
  • 24. qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium
  • 25. palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios
أعلى