Job - Chapter 9 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. et respondens Iob ait
  • 2. vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo
  • 3. si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille
  • 4. sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit
  • 5. qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo
  • 6. qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur
  • 7. qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo
  • 8. qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
  • 9. qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
  • 10. qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus
  • 11. si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum
  • 12. si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis
  • 13. Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem
  • 14. quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo
  • 15. qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor
  • 16. et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam
  • 17. in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa
  • 18. non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus
  • 19. si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere
  • 20. si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit
  • 21. etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae
  • 22. unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit
  • 23. si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat
  • 24. terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est
  • 25. dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum
  • 26. pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam
  • 27. cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor
  • 28. verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti
  • 29. si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
  • 30. si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae
  • 31. tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea
  • 32. neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri
  • 33. non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus
  • 34. auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
  • 35. loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere
أعلى