Job - Chapter 4 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens autem Eliphaz Themanites dixit
  • 2. si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit
  • 3. ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
  • 4. vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti
  • 5. nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es
  • 6. timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum
  • 7. recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint
  • 8. quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
  • 9. flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
  • 10. rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt
  • 11. tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt
  • 12. porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius
  • 13. in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines
  • 14. pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
  • 15. et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae
  • 16. stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
  • 17. numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir
  • 18. ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem
  • 19. quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea
  • 20. de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt
  • 21. qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia
أعلى