Job - Chapter 24 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem noverunt eum ignorant dies illius
  • 2. alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt eos
  • 3. asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae
  • 4. subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter mansuetos terrae
  • 5. alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis
  • 6. agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt vindemiant
  • 7. nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore
  • 8. quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides
  • 9. vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt
  • 10. nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus tulerunt spicas
  • 11. inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis torcularibus sitiunt
  • 12. de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur
  • 13. ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec reversi sunt per semitas illius
  • 14. mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur
  • 15. oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum
  • 16. perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi et ignoraverunt lucem
  • 17. si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et sic in tenebris quasi in luce ambulant
  • 18. levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in terra nec ambulet per viam vinearum
  • 19. ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius
  • 20. obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
  • 21. pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non fecit
  • 22. detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitae suae
  • 23. dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in superbiam oculi autem eius sunt in viis illius
  • 24. elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur
  • 25. quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea
أعلى