Job - Chapter 26 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens autem Iob dixit
  • 2. cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis
  • 3. cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam
  • 4. quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum
  • 5. ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis
  • 6. nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni
  • 7. qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili
  • 8. qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum
  • 9. qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam
  • 10. terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae
  • 11. columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius
  • 12. in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum
  • 13. spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus
  • 14. ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri
أعلى