Job - Chapter 5 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere
  • 2. vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia
  • 3. ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim
  • 4. longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat
  • 5. cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius
  • 6. nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor
  • 7. homo ad laborem nascitur et avis ad volatum
  • 8. quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum
  • 9. qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero
  • 10. qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa
  • 11. qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate
  • 12. qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant
  • 13. qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat
  • 14. per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie
  • 15. porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem
  • 16. et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
  • 17. beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes
  • 18. quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt
  • 19. in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum
  • 20. in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii
  • 21. a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit
  • 22. in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis
  • 23. sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi
  • 24. et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis
  • 25. scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae
  • 26. ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo
  • 27. ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta
أعلى