Job - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
  • 2. et locutus est
  • 3. pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
  • 4. dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
  • 5. obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine
  • 6. noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
  • 7. sit nox illa solitaria nec laude digna
  • 8. maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan
  • 9. obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae
  • 10. quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis
  • 11. quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii
  • 12. quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
  • 13. nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
  • 14. cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines
  • 15. aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento
  • 16. aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem
  • 17. ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
  • 18. et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris
  • 19. parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
  • 20. quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt
  • 21. qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
  • 22. gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
  • 23. viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
  • 24. antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
  • 25. quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
  • 26. nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio
أعلى