Job - Chapter 16 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens autem Iob dixit
  • 2. audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
  • 3. numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
  • 4. poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea
  • 5. consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos {cf2 (16:6)} roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
  • 6. {cf2 (16:7)} sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
  • 7. {cf2 (16:8)} nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
  • 8. {cf2 (16:9)} rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
  • 9. {cf2 (16:10)} collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
  • 10. {cf2 (16:11)} aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
  • 11. {cf2 (16:12)} conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
  • 12. {cf2 (16:13)} ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
  • 13. {cf2 (16:14)} circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
  • 14. {cf2 (16:15)} concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
  • 15. {cf2 (16:16)} saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
  • 16. {cf2 (16:17)} facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
  • 17. {cf2 (16:18)} haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
  • 18. {cf2 (16:19)} terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
  • 19. {cf2 (16:20)} ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
  • 20. {cf2 (16:21)} verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
  • 21. {cf2 (16:22)} atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
  • 22. {cf2 (16:23)} ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo
أعلى