Job - Chapter 19 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens autem Iob dixit
  • 2. usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
  • 3. en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me
  • 4. nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
  • 5. at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis
  • 6. saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit
  • 7. ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet
  • 8. semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit
  • 9. spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo
  • 10. destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam
  • 11. iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum
  • 12. simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum
  • 13. fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
  • 14. dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei
  • 15. inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum
  • 16. servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum
  • 17. halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
  • 18. stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi
  • 19. abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me
  • 20. pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
  • 21. miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me
  • 22. quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini
  • 23. quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro
  • 24. stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice
  • 25. scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim
  • 26. et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum
  • 27. quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
  • 28. quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum
  • 29. fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium
أعلى