Job - Chapter 30 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei
  • 2. quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni
  • 3. egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria
  • 4. et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum
  • 5. qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant
  • 6. in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream
  • 7. qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant
  • 8. filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes
  • 9. nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium
  • 10. abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur
  • 11. faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum
  • 12. ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis
  • 13. dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
  • 14. quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt
  • 15. redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea
  • 16. nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis
  • 17. nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt
  • 18. in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
  • 19. conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
  • 20. clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
  • 21. mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi
  • 22. elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide
  • 23. scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi
  • 24. verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis
  • 25. flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi
  • 26. expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae
  • 27. interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis
  • 28. maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
  • 29. frater fui draconum et socius strutionum
  • 30. cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate
  • 31. versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium
أعلى