Job - Chapter 38 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
  • 2. quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
  • 3. accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi
  • 4. ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam
  • 5. quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam
  • 6. super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius
  • 7. cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei
  • 8. quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens
  • 9. cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem
  • 10. circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
  • 11. et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos
  • 12. numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum
  • 13. et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea
  • 14. restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum
  • 15. auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur
  • 16. numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti
  • 17. numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti
  • 18. numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia
  • 19. in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
  • 20. ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius
  • 21. sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras
  • 22. numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti
  • 23. quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
  • 24. per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
  • 25. quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui
  • 26. ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur
  • 27. ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes
  • 28. quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
  • 29. de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit
  • 30. in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur
  • 31. numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare
  • 32. numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis
  • 33. numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra
  • 34. numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te
  • 35. numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus
  • 36. quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam
  • 37. quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet
  • 38. quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur
  • 39. numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis
  • 40. quando cubant in antris et in specubus insidiantur
  • 41. quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos
أعلى