Job - Chapter 14 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
  • 2. quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet
  • 3. et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium
  • 4. quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es
  • 5. breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
  • 6. recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius
  • 7. lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant
  • 8. si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius
  • 9. ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est
  • 10. homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est
  • 11. quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat
  • 12. sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo
  • 13. quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
  • 14. putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
  • 15. vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram
  • 16. tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis
  • 17. signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam
  • 18. mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
  • 19. lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes
  • 20. roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum
  • 21. sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget
  • 22. attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit
أعلى