Job - Chapter 33 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
  • 2. ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
  • 3. simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur
  • 4. spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me
  • 5. si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
  • 6. ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum
  • 7. verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis
  • 8. dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
  • 9. mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me
  • 10. quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi
  • 11. posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
  • 12. hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine
  • 13. adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi
  • 14. semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
  • 15. per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo
  • 16. tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam
  • 17. ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia
  • 18. eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium
  • 19. increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit
  • 20. abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis
  • 21. tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
  • 22. adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis
  • 23. si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem
  • 24. miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier
  • 25. consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae
  • 26. deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
  • 27. respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi
  • 28. liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret
  • 29. ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
  • 30. ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium
  • 31. adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
  • 32. si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum
  • 33. quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
أعلى