Proverbs - Chapter 3 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum
  • 2. longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent tibi
  • 3. misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
  • 4. et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus
  • 5. habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae
  • 6. in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos
  • 7. ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a malo
  • 8. sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
  • 9. honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum
  • 10. et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia redundabunt
  • 11. disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab eo corriperis
  • 12. quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio conplacet sibi
  • 13. beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
  • 14. melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro primo fructus eius
  • 15. pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur huic non valent conparari
  • 16. longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius divitiae et gloria
  • 17. viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
  • 18. lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit eam beatus
  • 19. Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos prudentia
  • 20. sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
  • 21. fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque consilium
  • 22. et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
  • 23. tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non inpinget
  • 24. si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus tuus
  • 25. ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias impiorum
  • 26. Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris
  • 27. noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse benefac
  • 28. ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum statim possis dare
  • 29. ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
  • 30. ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil mali fecerit
  • 31. ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
  • 32. quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus sermocinatio eius
  • 33. egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum benedicentur
  • 34. inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
  • 35. gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia
أعلى