Proverbs - Chapter 29 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
  • 2. in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii sumpserint principatum gemet populus
  • 3. vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam
  • 4. rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
  • 5. homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus eius
  • 6. peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit atque gaudebit
  • 7. novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
  • 8. homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt furorem
  • 9. vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive rideat non inveniet requiem
  • 10. viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam eius
  • 11. totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et reservat in posterum
  • 12. princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros habebit impios
  • 13. pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque inluminator est Dominus
  • 14. rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in aeternum firmabitur
  • 15. virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
  • 16. in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et iusti ruinas eorum videbunt
  • 17. erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae
  • 18. cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit legem beatus est
  • 19. servus verbis non potest erudiri quia quod dicis intellegit et respondere contemnit
  • 20. vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda est quam illius correptio
  • 21. qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem
  • 22. vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior
  • 23. superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria
  • 24. qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat
  • 25. qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur
  • 26. multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium egreditur singulorum
  • 27. abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos qui in recta sunt via
أعلى