Proverbs - Chapter 13 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur
  • 2. de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua
  • 3. qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
  • 4. vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
  • 5. verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur
  • 6. iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat
  • 7. est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit
  • 8. redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet
  • 9. lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
  • 10. inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia
  • 11. substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
  • 12. spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens
  • 13. qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur
  • 14. lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
  • 15. doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
  • 16. astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam
  • 17. nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
  • 18. egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur
  • 19. desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala
  • 20. qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis
  • 21. peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
  • 22. bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris
  • 23. multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio
  • 24. qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit
  • 25. iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis
أعلى