Proverbs - Chapter 1 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. parabolae Salomonis filii David regis Israhel
  • 2. ad sciendam sapientiam et disciplinam
  • 3. ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
  • 4. ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
  • 5. audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit
  • 6. animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum
  • 7. timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
  • 8. audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
  • 9. ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
  • 10. fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
  • 11. si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra
  • 12. degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum
  • 13. omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis
  • 14. sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
  • 15. fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
  • 16. pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem
  • 17. frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
  • 18. ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas
  • 19. sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
  • 20. sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
  • 21. in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
  • 22. usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
  • 23. convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea
  • 24. quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
  • 25. despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
  • 26. ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
  • 27. cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia
  • 28. tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me
  • 29. eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint
  • 30. nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae
  • 31. comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
  • 32. aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
  • 33. qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato
أعلى