Proverbs - Chapter 11 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius
  • 2. ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia
  • 3. simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos
  • 4. non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte
  • 5. iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius
  • 6. iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui
  • 7. mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit
  • 8. iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
  • 9. simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia
  • 10. in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio
  • 11. benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur
  • 12. qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit
  • 13. qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum
  • 14. ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
  • 15. adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit
  • 16. mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
  • 17. benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit
  • 18. impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis
  • 19. clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
  • 20. abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant
  • 21. manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur
  • 22. circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
  • 23. desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor
  • 24. alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
  • 25. anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
  • 26. qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium
  • 27. bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
  • 28. qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt
  • 29. qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti
  • 30. fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est
  • 31. si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator
أعلى