Proverbs - Chapter 19 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens
  • 2. ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit
  • 3. stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo
  • 4. divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
  • 5. testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
  • 6. multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
  • 7. fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
  • 8. qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
  • 9. testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
  • 10. non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
  • 11. doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
  • 12. sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
  • 13. dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
  • 14. domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens
  • 15. pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
  • 16. qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur
  • 17. feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei
  • 18. erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam
  • 19. qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet
  • 20. audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis
  • 21. multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit
  • 22. homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax
  • 23. timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi
  • 24. abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam
  • 25. pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam
  • 26. qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix
  • 27. non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae
  • 28. testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem
  • 29. parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus
أعلى