Proverbs - Chapter 17 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum iurgio
  • 2. servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres hereditatem dividet
  • 3. sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda probat Dominus
  • 4. malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis mendacibus
  • 5. qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
  • 6. corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
  • 7. non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens
  • 8. gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit
  • 9. qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone repetit separat foederatos
  • 10. plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae apud stultum
  • 11. semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis mittetur contra eum
  • 12. expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
  • 13. qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
  • 14. qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
  • 15. et qui iustificat impium et qui condemnat iustum abominabilis est uterque apud Dominum
  • 16. quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere non possit
  • 17. omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur
  • 18. homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
  • 19. qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat ostium quaerit ruinam
  • 20. qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit linguam incidet in malum
  • 21. natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in fatuo laetabitur
  • 22. animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis exsiccat ossa
  • 23. munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
  • 24. in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terrae
  • 25. ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
  • 26. non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem qui recta iudicat
  • 27. qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus
  • 28. stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si conpresserit labia sua intellegens
أعلى