Proverbs - Chapter 14 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
  • 2. ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
  • 3. in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos
  • 4. ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis
  • 5. testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
  • 6. quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis
  • 7. vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
  • 8. sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans
  • 9. stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
  • 10. cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus
  • 11. domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
  • 12. est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem
  • 13. risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
  • 14. viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
  • 15. innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
  • 16. sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
  • 17. inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
  • 18. possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
  • 19. iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
  • 20. etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
  • 21. qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
  • 22. errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona
  • 23. in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
  • 24. corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
  • 25. liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
  • 26. in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
  • 27. timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
  • 28. in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
  • 29. qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
  • 30. vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
  • 31. qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis
  • 32. in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
  • 33. in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
  • 34. iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
  • 35. acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit
أعلى