Proverbs - Chapter 24 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
  • 2. quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur
  • 3. sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
  • 4. in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima
  • 5. vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
  • 6. quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt
  • 7. excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
  • 8. qui cogitat malefacere stultus vocabitur
  • 9. cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor
  • 10. si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua
  • 11. erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses
  • 12. si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua
  • 13. comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo
  • 14. sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit
  • 15. ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius
  • 16. septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum
  • 17. cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum
  • 18. ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam
  • 19. ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
  • 20. quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur
  • 21. time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis
  • 22. quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit
  • 23. haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum
  • 24. qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus
  • 25. qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
  • 26. labia deosculabitur qui recta verba respondet
  • 27. praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam
  • 28. ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis
  • 29. ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum
  • 30. per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
  • 31. et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat
  • 32. quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam
  • 33. parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
  • 34. et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus
أعلى