Proverbs - Chapter 12 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
  • 2. qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
  • 3. non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
  • 4. mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
  • 5. cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
  • 6. verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
  • 7. verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
  • 8. doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
  • 9. melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
  • 10. novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia
  • 11. qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est
  • 12. desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet
  • 13. propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia
  • 14. de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
  • 15. via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia
  • 16. fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est
  • 17. qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus
  • 18. est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
  • 19. labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
  • 20. dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
  • 21. non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo
  • 22. abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei
  • 23. homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam
  • 24. manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet
  • 25. maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur
  • 26. qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos
  • 27. non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium
  • 28. in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem
أعلى