Proverbs - Chapter 2 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te
  • 2. ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam
  • 3. si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
  • 4. si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
  • 5. tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
  • 6. quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia
  • 7. custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
  • 8. servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
  • 9. tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam
  • 10. si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
  • 11. consilium custodiet te prudentia servabit te
  • 12. ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
  • 13. qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
  • 14. qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
  • 15. quorum viae perversae et infames gressus eorum
  • 16. ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos
  • 17. et relinquit ducem pubertatis suae
  • 18. et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius
  • 19. omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae
  • 20. ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
  • 21. qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea
  • 22. impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea
أعلى