Proverbs - Chapter 20 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens
  • 2. sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam
  • 3. honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis
  • 4. propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei
  • 5. sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud
  • 6. multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet
  • 7. iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet
  • 8. rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo
  • 9. quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato
  • 10. pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum
  • 11. ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius
  • 12. aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque
  • 13. noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
  • 14. malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur
  • 15. est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae
  • 16. tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
  • 17. suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo
  • 18. cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella
  • 19. ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
  • 20. qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris
  • 21. hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit
  • 22. ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te
  • 23. abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona
  • 24. a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam
  • 25. ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare
  • 26. dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem
  • 27. lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris
  • 28. misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius
  • 29. exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities
  • 30. livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris
أعلى