Proverbs - Chapter 31 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
  • 2. quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum
  • 3. ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges
  • 4. noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas
  • 5. ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis
  • 6. date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo
  • 7. bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius
  • 8. aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt
  • 9. aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem
  • 10. aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius
  • 11. beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit
  • 12. gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae
  • 13. deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum
  • 14. he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum
  • 15. vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis
  • 16. zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam
  • 17. heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum
  • 18. teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius
  • 19. ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum
  • 20. caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem
  • 21. lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus
  • 22. mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius
  • 23. nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae
  • 24. samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo
  • 25. ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo
  • 26. phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius
  • 27. sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet
  • 28. coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam
  • 29. res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas
  • 30. sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur
  • 31. thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius
أعلى