Proverbs - Chapter 6 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam
  • 2. inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
  • 3. fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum
  • 4. ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
  • 5. eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis
  • 6. vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam
  • 7. quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
  • 8. parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
  • 9. usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
  • 10. paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias
  • 11. et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus
  • 12. homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
  • 13. annuit oculis terit pede digito loquitur
  • 14. pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat
  • 15. huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam
  • 16. sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima eius
  • 17. oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem
  • 18. cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum
  • 19. proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias
  • 20. conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae
  • 21. liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
  • 22. cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis
  • 23. quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae
  • 24. ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae
  • 25. non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius
  • 26. pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit
  • 27. numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant
  • 28. aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
  • 29. sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam
  • 30. non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
  • 31. deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet
  • 32. qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
  • 33. turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur
  • 34. quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
  • 35. nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima
أعلى