Proverbs - Chapter 21 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud
  • 2. omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus
  • 3. facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam victimae
  • 4. exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum
  • 5. cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger semper in egestate
  • 6. qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et inpingetur ad laqueos mortis
  • 7. rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere iudicium
  • 8. perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum opus eius
  • 9. melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
  • 10. anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
  • 11. multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur sapientem sumet scientiam
  • 12. excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
  • 13. qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur
  • 14. munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam
  • 15. gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem
  • 16. vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur
  • 17. qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et pinguia non ditabitur
  • 18. pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
  • 19. melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda
  • 20. thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et inprudens homo dissipabit illud
  • 21. qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam
  • 22. civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur fiduciae eius
  • 23. qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam
  • 24. superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur superbiam
  • 25. desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus eius operari
  • 26. tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est tribuet et non cessabit
  • 27. hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
  • 28. testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
  • 29. vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam
  • 30. non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum
  • 31. equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet
أعلى