Proverbs - Chapter 9 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem
  • 2. immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam
  • 3. misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis
  • 4. si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est
  • 5. venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
  • 6. relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae
  • 7. qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi
  • 8. noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te
  • 9. da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere
  • 10. principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia
  • 11. per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae
  • 12. si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum
  • 13. mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens
  • 14. sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco
  • 15. ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo
  • 16. quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est
  • 17. aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior
  • 18. et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius
أعلى