Proverbs - Chapter 5 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam
  • 2. ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent
  • 3. favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius
  • 4. novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps
  • 5. pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant
  • 6. per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles
  • 7. nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
  • 8. longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius
  • 9. ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
  • 10. ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena
  • 11. et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas
  • 12. cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum
  • 13. nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam
  • 14. paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
  • 15. bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
  • 16. deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
  • 17. habeto eas solus nec sint alieni participes tui
  • 18. sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae
  • 19. cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter
  • 20. quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
  • 21. respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat
  • 22. iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur
  • 23. ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur
أعلى