Proverbs - Chapter 10 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae
  • 2. non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte
  • 3. non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet
  • 4. egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat
  • 5. qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis
  • 6. benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem
  • 7. memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
  • 8. sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
  • 9. qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit
  • 10. qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
  • 11. vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
  • 12. odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
  • 13. in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde
  • 14. sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est
  • 15. substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum
  • 16. opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
  • 17. via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat
  • 18. abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est
  • 19. in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est
  • 20. argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
  • 21. labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur
  • 22. benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio
  • 23. quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia
  • 24. quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur
  • 25. quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum
  • 26. sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum
  • 27. timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
  • 28. expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
  • 29. fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum
  • 30. iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram
  • 31. os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
  • 32. labia iusti considerant placita et os impiorum perversa
أعلى