Proverbs - Chapter 25 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda
  • 2. gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem
  • 3. caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
  • 4. aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
  • 5. aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius
  • 6. ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris
  • 7. melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe
  • 8. quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
  • 9. causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles
  • 10. ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset
  • 11. mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo
  • 12. inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem
  • 13. sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit
  • 14. nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens
  • 15. patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam
  • 16. mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud
  • 17. subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te
  • 18. iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum
  • 19. dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae
  • 20. et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo
  • 21. si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere
  • 22. prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi
  • 23. ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem
  • 24. melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
  • 25. aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua
  • 26. fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio
  • 27. sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria
  • 28. sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum
أعلى