Proverbs - Chapter 23 | Latin Vulgate (Vulgate)

  • 1. quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam
  • 2. et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam
  • 3. ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
  • 4. noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
  • 5. ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
  • 6. ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
  • 7. quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum
  • 8. cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos
  • 9. in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui
  • 10. ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas
  • 11. propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum
  • 12. ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae
  • 13. noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur
  • 14. tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis
  • 15. fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum
  • 16. et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua
  • 17. non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die
  • 18. quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur
  • 19. audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum
  • 20. noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt
  • 21. quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio
  • 22. audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua
  • 23. veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam
  • 24. exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo
  • 25. gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te
  • 26. praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant
  • 27. fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
  • 28. insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit
  • 29. cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum
  • 30. nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis
  • 31. ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande
  • 32. sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet
  • 33. oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa
  • 34. et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo
  • 35. et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam
أعلى